Images de page
PDF
ePub

39. Sed ad eiusmodi legationes Alexander gra- 46. vabatur. Neque enim se parilibus cum diis honoribus exaequabat, quin immo meminisse semper ut mortalis suimet oportere admonebat. Nihilominus, ut quisque 5 in haec officia venisset, laudatos atque donatos honoratius dimittebat. Idque quod de Roxanes nuptiis consuluisset, cum matre participat Olympiade iubetque id, quod ex priori praeda mundi regii fuerat Rogodunes atque Roxanes, referri ad eas protinus. Enim 10 ut adfluerent regalibus copiis, ita monet verecundiae quoque disciplinaeque Graecae meminissent, colentes scilicet Olympiada ita, ut se rege et marito dignum foret; id enim uxore faciente nihil fore, quod magis esset Alexandro placiturum. Atque his ita institutis 15 et factis ordinatoque omni regno Persarum in Porum ducit exercitum.

39. 1 eiuscemodi P. 3 exequebat A. P. in A. correctum in exequabat. ut addidi. cf. p. 99, 13. mortalis T. mortales A. P. 4 oporteret T. 6 idque T. itaque A. P. 7 iubetque A. P. iubet T. 9 id referri A. P. 12 Olympiata P. Olympiadaem A. regem et maritum T. A verbis 'et marito' incipit prior pars schedarum Basileensium (B), quas Wackernagel repperit. cf. Zeitschr. f. deutsche Philol. I, p. 119.-16 Post verba ducit exercitum' P. pergit ita: Transmis (leg.: transmissis) ergo regionibus niceam oppidum obsidens sagitta humerum superscribitur. Incensam tamen urbem ducenta triginta [milia] bovum illic capta forme merito destinatum a captivis Macedoniam cultum agros suorum et suascitum (leg. pascitum). Compertoque gentes achas sexaginta milia armavisse, in eos ire festinat. Pugnaque conmissa alexander crus sagitta vulneratur. Sed die quarta belli in opere interfecto rege se dedunt. Iulii Valerii res geste Alexandri macedonis Translate ex esopo greco liber secundus Explicit, qui est actus eiusdem. Incipit obitus eiusdem liber tertius. In T. subscript.: IVLI VALERI ALEXANDRI POLEMI VC RES GESTAE ALEXANDRI MACEDONIS... LATEX EROPRO GRECO EXPLCT LIBER SECVNDVS QVI EST ACTVS EIVSDEM INCP OBITVS LIBER TERTIVS. In A: Iulii Valerii Alexandri Res Gestae Alexandri Macedonis Translate Ex Hesopo Greco Liber Secundus Qui Est Actus Explicit. Incipit Obitus Libri III.

LIBER TERTIUS

QUI EST

OBITUS ALEXANDRI.

1. Emensus igitur desertas Indiae regiones aqua- I. rumque indigentissimas, bestiolarum quoque examini- 1. bus infestas, quas phalangia vocant, multo labore ipse 6 atque exercitus fatigantur; in eademque iam duces eius se conloquia conferebant, quod sibi satis esse deberet usque ad Persas proeliis laborasse. His quoque subditis et Dario consultum, quantum oportuerit, 10 Graeciae, si modo vectigales Persas patriae fecissent. Quo vero ille tenderet labor in Indiam properantibus, adeo infestis omnibus locis feritate bestiarum? Quod si in tantum cupidine rei bellicae Alexander urgueretur, non sane videri consultum, inconsultae isti cupidini 15 si comes fieret reliqua multitudo. Iret ergo, quo vellet, duceretque, qui vellent; se tamen missos facere deberet tot iam bellis exercitos ac fatigatos. Enimvero his 2. Alexander cognitis advocatoque omni tam Persico scilicet quam Macedonico exercitu in haec verba 20 contionatur: Unus mihi idemque est sermo apud

[ocr errors]

1. 4 Codd. A.P.B. incipiunt ab aquarumque'. Initium libri servatum est in T. 5 indigestissimas A. 6 falangia A.P.B. sfalangia T. 8 se T. om. cet. 9 debere T. 9 Persas T. Persarum cet. proeliis T.B. prodiis A. proelia P. 12 in Indiam A.B. P. in insidiam T. 13 infestibus B.P. 14 tanto P. cupidine Schlee. ordine codd. re bellica P. bellica B. 15 consultum scripsi. consilium codd. verbo "inconsultae' finiuntur schedae Taurinenses. 16 quo A.B. quod P. 17 se P. sit B. 20 scilicet om. P. 21 Unus mihi denique est B.

utrumque vestrum, o fortissimi milites, quive mecum Macedones huc venistis, quive Persae experti imperium post victoriam nunc mihi commilitium profitemini. Igitur in commune vobis dictum hoc habetote, quod 5 si me solum ire in Indos eorumque bella decrestis, faciam id quidem intrepidus ac libens. Enimvero unum admoneam, quod adtestemini, nihil esse mirum, si ad futura quoque discrimina solus ire compellar, cum prioribus quoque solus animi virtute subfecerim. 10 2. Neque mihi est arduum, Macedones mei, ea- 3. dem consulere nunc, quibus vos rectos in hanc solus possessionem victoriae duxerim, sola ferme cura imperatoria militans in hisce, quas confecerim expeditiones, nisi forte istud a me adrogantius ac non 15 verius dictum esse miremini, cum unum quodvis imperatorium sapiens prudensque consultum praestet manum multorum inconsultius laborantium. Recognoscite igitur pariter et recensete, an vos umquam subficere potuisse tot illis Darii milibus ac fortitudini 20 putaretis, quae ego princeps semper militiae laborisque semper dux in proeliis insuperavi, nisi forte aliis addubitantibus timentibusque egomet ipse legationem mei apud Darium facere dubitavi, nisi uspiam me cunctantem aut residem in proelio denotastis. Si 25 ergo vobis ista sunt amica consilia, uti deserto me solitarii ad Macedoniam repedetis, ite sane: libens vos votis properantibus prosequar, modo si concordi animo id facere possitis neque dissidentes in nulla pericula prolabamini, ex quis facile noscatis omnem exercitus so fortunam atque virtutem consistere in animo sapientis imperatoris. His auditis haud dubie cunctos [pudor]

4 habeto B.

2. 13 his P.

5 bella om. P.B. decretis A.
14 ac non verius om. P.

ut illis dari A. ut illis darii P. fortitudi 4.

qua A.

idem B. ulla P.

19 tot Mai. 20 quae P.

28 in

21 superavi P. 22 ac dubitantibus P. 24 aures
26 solitario B. ita P.B. libensque P.B.
29 prolibamini A.
31 pudor addidi.

pariter et poenitentia fatigabat. Confirmatis denique animis, quaesunt et sedare iracundiam regis, et uti se obsecutoribus ad cupita.

3. Atque ita fines Indiae ingressis obvii fuere II. legati, quos rex Porus ad Alexandrum cum litteris 4. miserat, quarum sententia haec erat: 'Porus rex Ale- 6 xandro dicit haec. Incursanti infestantique tibi fines ac civitates meas mando, Alexander, dicoque, uti cum te hominem memineris, nihil ad deos inconsultius moliare. Neque enim urguere te debent ad ausa teme- 10 raria fortunae hominum imbecilliorum hortarique, uti Indos incessas, quod tibi fuerit in Persas fortuna proclivior. Non enim te ex eo iuvari aucta speraverit virtus tua, cum primum nostri ceperis experimentum. Patet quippe cuivis nosse, quis ille sim Porus, et an 15 ulli adversum nos licuerit experiri fortitudine, quippe qui non homines modo, verum etiam deos viribus antestemus. Quibus diis inefficacem audaciam fuisse adversum nos documenta sunt antiquissima vel vestra,. quippe cum illum ipsum Liberum vestrum, qui apud 20 vos deus existimetur, temere in haec inrumpentem irritum superatumque hinc Indi in fugam verterint. Quare non modo suadeo, verum iubeo quoque abire 5. te hinc ad tuas Graecias contentum Darii fortuna et paribus gentibus viribusque ad illam vestri nominis 25 mediocritatem. Neque enim si nobis Graecia vestra opus foret, non olim atque ante Xerxae conatus subacta Indis foret. Enimvero quoniam inutilis nobis

1 et om. P. poenitentiam fatigebat B. 3 sese B.
3. 4 ingressi legatis P.

[ocr errors]

5 porrus P. (sic semper). 7 fines civitatis meae P. mee B. 8 utique corr. ex tibi B. 10 urguere A. arguere P. B.

causa B.

11 imbecillorum P.

15 quis om. P.B.

16 experiri scripsi. 21 irrupentem A.

13 aucta P. aut A. aut aspiraverit B. in A. superscr. an ulli Epit. nulli A. P.B. ex codd. quippe qui P.B. quippe A. 23 iubeo quoque A. iubeoque P. 24 contemptum P. 25 urbibusque B. vestri A. vestram P. illa murī B. ~27 conatus A. P. quo natos B.

IULIUS VALERIUS.

est nihilque dignum opibus nostris aut amoenitatibus habet, neque quaesita est neque quaeretur. Is enim demum labor suavis est proeliantibus, ex quo sit etiam idonea spes praemiorum. Neque enim est nostrum, 5 in magno conatu digno operae pretio caruisse. Quare id tertio iam praedico ac denuntio tibi, uti facessas ex his, quibus imperare non possis.'

4. His litteris publice recitatis, Alexander ait: 6. 'Nunc quoque vos moneo, sanctissimi milites, ne quid 10 rursum magnificentia ista barbarica animos vestros inconsultius turbet. Auditis enim litteris Pori revocate illam quoque litterarum Darii memoriam, videteque, num adrogantia dispar, num dissimilia verba aut sit dissimilis imprudentia. Sicut enim istae 15 ferae bestiae, quae apud ipsos sunt plurimae, pardi videlicet et leones elephantique, solo illo naturae suae fretae impetu et corporis alacritate, facile hominum sapientia subiugantur, itidem hosce barbaros intelligetis fiducia multitudinis fretos, nulla tamen praeditos 20 imperatoria Graecave sapientia perfacile mox in dicionem nostram esse venturos, atque itidem prudentia nostra ad perniciem sui uti posse, ut in feras est facilis hominibus effectus."

5. In hunc fere modum Alexander cum suos ad- 7. 25 hortatus esset, ipse quoque Pori litteris responsurus in hanc sententiam scribit: "Terreri nos putans, Pore, litteris tuis magnum admodum meis consiliis incentivum praestitisti, quo nobis in vos dispositum est militare. Dicis enim nihil eiusmodi habere Graecos, 30 quod sit dignum ad opulentiam vestram, vos vero 1 verbo est' finitur prius folium Basileense. 2 quaereretur A. Is A. his P. 4 enim om. A. 5 opere A.

4. 9 ne quid P. ne qui id A. 11 inconsultos A. 12 videte quae num correct. in videte quae nam A. 14 aut 4. haud P. ferae istae bestiaeque A. 17 frete P. freti A. et corporis Mai. ex corporis A. P. 18 itidem P. idem A. intelligitis A. 22 pernicionem A.

5. 27 admodum consilium, verbis litura separatis A.

« PrécédentContinuer »