Images de page
PDF
ePub

5

tarium deum adstiterat puellaris effigies spectabili magnitudine et pulchritudine veneranda. Cumque eius 31. religionis numina percunctaretur, sese quidem adcolae certius scire renuebant, accepisse tamen traditu veteri, Iovis ac Iunonis templum illud fuisse. In eo obeliscos quoque duos videt proceritudinis erectissimae, qui adhuc Alexandriae perseverant in Sarapis templi circumsepto extrinsecus adsistentes, eius templi, quod aetas iunior laboravit; sed haec saxa, quos diximus 10 obeliscos, quod ad veru ferreum saxi sublimitas quadret, insignita sunt et inscripta Aegypti sacris litteris. Eorum causam et originem cum requisisset, Sesonchosim regem eorum auctorem esse dicebant, qui potitus universitatis id suo monumento esse voluisset, 15 quod diis religiosius consecraverat. Lectae denique per interpretem litterae continere sunt proditae huiusmodi gratiam: 'Rex Aegypti Sesonchosis orbis potens praesuli mundi totius deo Sarapi consecrat.'

31. Adit ergo Alexander prece maxima depo- 32. 20 scitque, uti si ista rata esset fama, quae scripta sit, sese numen illud mundi totius dominum recognosceret et idem evidentius intimaret. Ergo quietis proximo tempore eidem deus confessus super regni magnitudine pariter ac maiestate sic ait: Nonne,' inquit, 25 memineras, Alexander, sacrificantem te cum primum exta sacris inveheres, totius mundi orbisve domino eadem te sacravisse eiusque auxilia petivisse? Quae

2 et pulchritudine om. T. sed aliquid superscriptum. eo pulchritudine A. 4 certius A. certum T. 5 ac Iunonis T. acui A. 6 erectissimae A. rectissimae T. 7 templi circumsepto T. templo circum septa A. 9 saxa, quos T. Mai. saxarios A. 10 ferreum saxi T. ferreo saxis A. 11 Aegyptii sacris T. Aegyptiis ac sacris A. 14 id suo T. (monum. legi non potest). ad sui monimentum A. 15 quod T. quos A.

31. 20 que uti-esset fama om. T. 22 et idem Mai. et eidem A. idem T. 23 super regni scripsi. se regi A. se regia Eberh. 27 eadem te om. A.

cum dicata mihi merito quoque sint meae areae transvecta, quid dubitationi relictum erat, quin eum me crederes, quem auxiliatorem tibi religionibus cooptasses?' Ad haec Alexandro de urbis perpetuitate quae- 33. renti, et an nominis sui inhaesura appellatio videretur, 5 visus est deus manu sese adprehendisse exinque ad editum celsumque admodum montem una duxisse, atque ibidem consistenti 'Potesne,' ait, o tu fortissime, molem hanc montis in diversa transducere?' Negitante Alexandro addidisse: 'Haec ergo similitudo est 10 eius scilicet difficultatis, quam de tui nominis mutatione quaesisti. Ut enim naturae viribus spes ista deficitur, quod mons tantus loco mutari queat, ita possibilitate res caret, inolitum nomen tuum urbi nunc conditae olim posse mutari."'

15

Ibi adhuc petente Alexandro, ut sibi de fine vitae 34. deus aliquid fateretur, in haec responsum est:

Prae cuncta vitae commoda est mortalibus
De fine.......nescium

Mens quippe homulli non videt variantia,

Quibusque metis fata claudantur sui.

20

Quod haec reformat perpes aevi aeternitas.
Nam si facessat casuum scientia,

Laeta est timoris omnis ignoratio.

Quare id putato tute commodissimum,

25

Si spes futuri nullo foedetur metu.

Ergo hisce, quae fas, instruere, ut praescias.
Tu nam levatus nostra praepotentia,
Quaecumque gens sit obvia, sternes manu.
Tuncque haec revises animo, liber artubus.

1 dicata A. dicta T.

meae areae T.

mea

ara A. 5 an A.

3 coobtasses T. ceptasses A. 4 urbis T. orbis A. ad T. 8 tu om. A. 13 deficitur T. deficit A. 18 Prae cuncta vitae etc. carminis tantum frustula legi possunt in T. cf. praef. 19 De fine certum finisse quibus metis A. de f. escium quibusque.. tis T. de fine fortunae fuisse nescium Br. Keil. 22 quod haec T.? quae A. 23 facessat T. cessat A. 26 spes futuri metu om. T. 27 hisce quae fas A. his quaequae... T. instruere ut T. instruare et A. 30 artubus T. artuus A.

30

[blocks in formation]

Urbs vero, quam nunc erigis mundi decus,
Nitore surgit, cunctis exoptabilis
Saeclis, virescens temporum recursibus
Unaque semper fulta beatitudine,
Frequens deorum templis atque numine
Decusque vincens civium concordia:
Optata sedes vitae....

letum capit,

Cunabulisque gratior genitalibus.

Quippe ipse laetis coeptis praesul civicis
Interminatis saeculorum cursibus,
Fundata quod sit tellus hisce legibus,
Rides sereno vel corusco lumine.

Quippe austri solum, sontibus iam libera,
Flabris fovetur blandius spirantibus,
Ne quis potentum seu vis ulla daemonum
Exim noceret imperioso numine.

Est namque fatum motibus nutantibus
Telluris huius penita contremiscere
Famemque nosse celere perfunctam metu,
Tractus luales atque bella percita.
Enim facessent ista ceu si somnium.
.....reges multigenarum gentium
Honore divum, summo cultu, exambient
Astris receptum caelitumque congregem,
Quorum frequente cultu sis beatior;
Tuosque praestas numine augustissimo.
Haec quippe sedes corpori est caelum tuo.
Nunc ipse quis sim, mente bibula percipe,
Nomenque nostrum ex hisce numeris collige.
Sub Graia primum bis centena littera

10 coeptis 13 rides T.

15 blan

1 erigis mundi decus A. regis mundi dedecus T. 2 nitore surgit T. nitoris urguet A. 7 optata Geyer. obtata corr. ex oblata A. versus deest: in T. legi nequit, in A. omissus est. 8 qua letum sapit Geyer et Baehrens Fleckeis. Ann. 105, p. 636. quale tum sapit A. letum capit T. praesul civicis T. coetibus praesul chao A. ridens A. 14 austri scripsi. astris A. ..stri T. dius spirantibus T. blandeque aspirantibus A. scripsi. nequit A. ne... T. seu vis ulla T. vis meditulla A. 17 noceret, t expuncto A. 20 perfunctam Baehrens 1. s. s. perfuncta A. 23 reges A. por(?)reges T. Te semper reges suppl. Schlee. 24 Honore scripsi. honorem A. divum T. divinum A. 26 sis T. is A. 28 corpori A. corporis T. 30 ex add. Eberh. 31 graia Eberh. grata A.

16 nequis

Unum repone numerum et centum dehinc
Unumque post id, tunc quater viginti sint
Decemque iuxtim, eaque sit novissima,

Quae prima fixa est: idque sit nomen mihi.

4

32. Hoc igitur oraculo per quietem doctum Ale- 35. xandrum deus in somno dereliquit. At ille expergiscitur recoltisque verbis ac memoriae confirmatis hunc demum esse, quem quaerit, scilicet Sarapim mundi totius dominum rectoremque confirmat. Ara igitur vel maxima maximo opere laborata largioribus sacris 10 tam animantium stratu quam odorum profusione munificus convivia etiam exsequitur ibidem quam laetissima. Tunc Parmenioni architecto laborandi scilicet simulacra cura mandatur, ut ne illis Homeri versibus demutaret, qui sic loquuntur:

Caerula tunc illi Saturnius adnuit arce,

15

Aurea caesaries quem signat motibus almis. Et Parmenion quidem iussa complet, ipse quoque non inhonorus hoc labore. Quippe templum etiam nunc Sarapion Parmenionis appellatur. Enimvero hactenus 20 tibi super civitatis illius conditu dictum habebis.

33. Alexander porro coacto omni exercitu exim XXXIV. ad Aegypti ulteriora contendit classi iussa sese apud 36. Tripolim opperiri. Sed id iter longe laboriosissimum

2 post id Mai. post idus A.

32. 6 in somno T. cum somno A. expergiscitur T. expergitus A. 8 quaerit T. quaereret A. 10 maxima T. om. A. 11 stratum T. 13 artio...arcitecto T. 14 illis Mai. illi T.A. 15 qui sic locuntur T. quasi elocuntur A. 16 illi T. oli A. caerulea huic oculi Geyer. 17 quem Geyer. que T.A. signat A. signa T. motibus T. mentibus A. 19 inhonorus T. inhonoris A. 20 hactenus scripsi. actinus T. om. A. 21 conditu T. conditum A.

33. Hoc capite iterum incipit Cod. P., in quo initium capitis ita legitur: Alexander inde digressus ad Aegypti ulteriora contendit. Et cum Memphim venisset, inductum eum in aedem templumque Vulcani statuam quandam nigro lapide intuetur cum illa super Nectanabo inscriptione, imperatorem scilicet etc. 24 id itiner T. iter A.

militi fuit, quippe ob locorum et itineris difficultatem. Omnes tamen adcolae, qua perrexisset Alexander, una cum diis deorumque simulacris religiosisque operationibus obviam pergere festinabant, iuniorem Seson5 chosim praedicantes. Quare cum Memphin venisset, inductum eum in aedem templumque Vulcani Aegyptii regni veste dignitati sunt et sella ac sessibulo dei. Tum ibi Alexander statuam quandam nigro lapide 37. intuetur cum illa super Nectanabo inscriptione, im10 peratorem scilicet eum, qui fuga indidem abfuisset, rursus Aegyptum reventurum, non seniorem, enim iuniorem, eumque fore loci illius hostium subiugatorem. Statim igitur scripti istius causas diligentius quaerit refertque responsum, hunc illum Nectanabum 15 fuisse, qui infestantibus Persis, cum deorum monitu praescivisset fortunae suae lapsum, locum casuum declinasset. Tum sese quaerentibus civibus oraculum datum, quod sub illa statua legeretur. Igitur Alexander his auditis involat statim in statuae complexum 20 ac parentem salutat, eiusque se filium profitetur, ut congrueretur de responsione cum spe Alexandrum demirantium.

34. Unum tamen mihi de civitate vestra mira- 38. culo est,' ait, ecquid vis barbara adversus huiusmodi 25 muros potuerit obtinere, quos coram cerno supra humanarum manuum violentiam pulchritudine pariter

3 simulacris T. simulatis A. sorte sui A.

4 Sesonchosim T. se 6 aedem T. P. eadem corr. in eandem A.

Aegipti T.A. 7 dignitati T. dignatae A. in marg. adscr. a correctore: vel egyptii regni veste dignum eum duxerunt. sessibulo T. sessibile A. 8 Alexander cum T. lapide in

tuetur om. T. 10 abfuisset A. P. fuisset T. 16 declinasse P.

13 causa P. 18 datum Mr. datur A. P. Tum esse quaerentibus civ. orac. datum Geyer. 19 in addidit Schlee. cf. p. 142, 14. 21 congrueret P. ut congruerent verba responsionis cum spe Geyer.

34. 23 miraculo T. miraculum A.P. 24 et quod A. huiuscemodi P. 25 potuerat A. coram P. curam A.

« PrécédentContinuer »