spem metumque animo volutaret, casu eiusmodi ad maiorem formidinem confirmatur. Forte in conclavi eo, in quo tunc rex agebat, imago quaedam Xerxi sublimius posita, vel ob memoriam maiorum vel de picturae gratia spectabilis, Dario acceptissima erat. 5 Ea repente fatiscente compactu procidit dissilitque. Id Darius, ut res erat, coniectans animo macerabatur. Enimvero Alexander omne intersitum spatium iam mensus ubi ad Strangam fluvium accessit, ratus fore uti eum pariter, ut venerat, perviaret, equum quoque, 10 quo vehebatur, impellit primitias congelationis invadere. Sed exesa videlicet vel soluta super omni crassitudine ac gelu cessit aequoris facies ad pondus equitantis. Utrique igitur cernuantes in profundum fluminis ruunt. Sed enim equum agmen violenti gurgitis pessum tra- 15 ctum averterat; rex vero natatu quam valentissimo emensus periculum alterius ripae iam potiebatur, cum eminus videt insecutos sese Persas iam litori advenisse, frustra habitos spe transgressus, desperata etiam comprehensione, reditui consultare, quippe cum 20 Persae non modo ad natatus huiusmodi audere non soleant, sed ne navigabile quidem ob nimiam vehementiam flumen hoc habeant. Igitur stupenti Dario demirantique, quae gesta sunt, cassum laborem referunt insecutores. Alexander vero menso alveo of 25 fendit Eumelum, quem una cum equis duobus ibidem sibi subsidiarium dereliquerat. Tum illi et gestae rei seriem explicat, et ubi ad exercitum redit, duces quoque laetos facto participat. Omnem exercitum sibi XVI. iam iamque adesse instructum armis iubet. Qui cum 30 omnis in centum et viginti milibus numeraretur, "Ne,' inquit, 'ne sit vobis aliquid, milites, quod cunctemini. 1 animo P. animum Mr. 5 spectabilis Dario scripsi. Dario_spectabilis P. 14 Utrique Mr. uterque P. 18 sese Mr. esse P. 26 Eumedmum P. 27 dereliquerat Boysen, Philol. 1883 p. 308. delinquerat P. deliquerat Mr. 31 Ne Mr. en P. Quaecumque fuerant ex hostibus noscitanda, ipse per me praesens oculis deprehendi. Neque si foret periculum de multitudine ignavorum, non prompte vobis fidem rei compertae dixissem. Sunt enim illa inex5 plicabilia hostium milia, sed enim seges prorsus facilisque materia manibus ac virtutibus vestris cedent, nisi cui vestrum arduus quidem et fugiendus hic labor, o Macedones, videatur, si vobis tanta sit caedendi materia, quantam renuat ac recuset victricis dexterae fa10 tigatio.' Ad haec dicta gratantium voces et laetitia militum congruebat omni scilicet alacritate bellum sibi desiderantium exspectantiumque. 28. Aciebus igitur ordinatis propter latus fluminis Strangae, Darium etiam eodem Macedones adven15 tare cum omni suo agmine iam intrepidi cernebant, omni scilicet parte terrarum, qua visentium oculi vagarentur, phalangis eius atque ordinibus confluentibus. Enim cum illa Strangae mobilitas naturalis rursus ad glaciem convenisset et stratum alvei tenacissimum 20 fideliter etiam transeuntibus polliceretur, Darius prior haud dubitans exercitus ordines suos perinde, ut in acie constiterant, transgredi flumen intersitum iubet. Emensis igitur universis, quidquid de Stranga metui potuisset, idem Darius e curru regio, cuius suggestu altius vectus 25 eminus cunctis visi consuerat, demutat ad currus, quibus proelialibus utebantur, itidemque cuncti satrapae et optimates eiusdem imitatu fecerant, multis iam exercitum intercurrentibus, qui virtutis solitae singulos et necessitatum praesentium commonerent. E diverso 6 virtutibus vestris cedent Cod. Ox. virtutibus nostris P. 28. 13 propter scripsi. praeter P. cf. p. 100, 27. latus Mr. lutus P. 14 Strangae Mr. Strangio P. Hic incipit altera pars eorum, quae Maius in Spicil. Rom. Tom. VIII ex codice Taurinensi edidit. 14 etiam om. T. 18 Enim om. T. 20 fideliter T. fidele P. 21 exercitus scripsi. eius P. om. T. perinde P. proinde T. 24 vectus om. P. 26 utebantur T. utebatur P. satrapas T. exercitus P. fecere P. 28 virtuti P. 27 imitati autem cum longe tranquillius doctiusque Alexander Macedones in cornua protendisset, ipse Bucephala suo vectus imperatoriis officiis fungebatur. Tandem igitur bellicum lituo praecinente pari utrimque procursu partes in sese procurrunt. Primumque saxis ac missilibus 5 iaculati, mox ensibus etiam strictis comminus proeliantur. Multa denique diei parte consumpta, ubi non discriminis parilitate protrahi bellum Darius vidit, enimvero quod unum id morae Macedonibus videretur, ut metendis Persicis militibus tantummodo laborarent, 10 quo res periculi tenderet, haud dubie interpretatus fugam capessit et cursu sese, quam properiter posset, praesentibus liberat. Strangam denique etiam tunc stratum firmitudine perviabili transmittit atque exit et ipse quidem iter ad regiam properat. Iam vero 15 turbatis Persicis rebus, cum omnes pariter illae tot phalanges, quae tamen ferri hostiumque nondum expertae essent, ad eundem alveum avidius advenissent, sive ex illa fragilitate naturae sive inconsulto agmine pariter inruente, Stranga suum officium deficit ingres- 20 sosque submergit omnesque, quos alveo acceperat, necat. Reliquos porro insecuti Macedones obtruncant, nec fere fit aliquid ex illis omnibus reliqui, quo semesa curtaque Alexandri victoria videretur. Tum ergo Darius omni spe meliore deposita cum ingressus re- 25 giam suam humi sese eiulabundus miserabiliter prorsus et ignobilius constravisset, maerebat quidem et eorum mortes, qui sibi adeo infauste militassent, maerebat etiam damnum regni, quod ad incitas deduxisset, tunc 2 Macedonas P. praetendisset P. Bucephala scripsi. Bucephalo P.T. 3 imperatoris T. 4 utrique P. 5 primum xauxis P. 6 proeliant P. 7 Multis denique de parte consumptis T. de utraque parte Mai. 8 vidit T. iubet P. 10 metiendis T. 11 quam rem periculi tendere T. 12 ut cursu sese-liberaret P. 14 firmitudine T. fortitudine P. 15 iter om. P. 16 omnis P. 17 expartes P. 18 ad eundem alveum avidius advenissent om. P. 19 fragilitate T. facilitate P. agminis-irruentis P. 23 quos emersa cunctaque T. 27 et om. T. IULIUS VALERIUS. 29 institas P REGIA nomen et gloriam et parta tot saeculis deformataque nunc Persidos regna lugebat, recursabantque eum et captae urbes et subiugatae nationes et aequatio sui ad deorum immortalium vires solisque ortus, quem 5 consessorem sibi dixerat gloriatior; qui quidem nunc profugus desertusque et inops omnium foret profecto, dicens, nulli esse hominum rata vel stabilia fortunaria, quae si parvam inclinationem status sui nacta sint, in contrarium protinus resultarent et quosque de 10 culmine ad profundas tenebras urguerent. Indulgens ergo lamentis eiusmodi humi porrectus inopsque solatiorum diu miseriter agitabat. XVII 29. Tandem tamen ubi satietas eum praesentium cepit, veluti sobrius maestitudinis factus conscribit 15 litteras ad Alexandrum in hanc sententiam: Darius domino Alexandro haec dicit: Ante omnia quidem hoc moneo, uti te in hac fortunae beatitudine esse tamen hominem recognoscas, siquidem satis idoneum argumentum ad id consilii tibi ego praesto sim, quo 20 profecto docere possim nil homines quam quaeque praesentia sua praesumere oportere. Neque enim id modo de me primum fortuna commenta est. Iam pridem istud in parente meo dea illa Xerxe monstraverat. Is quippe pari adrogantia cupitorum cum in vestros 25 militiam delegisset, alioquin avidior rerum, quae regum glorias trahunt, pro hisce omnibus, quae petebat, opes suas totque illa militantium milia adtrita pariter amissaque... ad poenitudinem vertit. Hisce igitur usus exemplis doctusque de talibus pro Graeco nomine atque 3 nationes P. regiones T. 4 ad T. atque P. 5 gloriatio T. qui T. hic P. 7 nullo P. rata T. rara P. stabilia T. stabilita P. fortunaria scripsi. fortunari T. fortuna P. 9 resultarent T. resultare P. 10 urgerent T. urgere P. que T. inops P. 29. 13 satias P. si tamen P. tamen T. quam quaeque T. quamquamque P. 26 hisce T. is P. 17 hoc T. unum P. 19 quo P. quod T. 11 inops esse tamen Mr. 20 possim om. P. 21 enim id om. T. clementia competentius feceris, si miseratione hosce impertias, quos tibimet fortuna supplices procuravit. Igitur ego per favisores tui deos nostrique adversatores quaeso obsecroque, uti mecum matris quoque et coniugis, ut te dignum est, filiorum quoque nostro- 5 rum meminisse non aspernere. Eius tibi benivolentiae vicissitudinem spondeo, uti thesauros, quos ex vetusto nobis reges parentes subfossos humi abditosque latebris reliquerunt, ipse quoque coram referam indicemque, tumque tibi Persarum deos prosperos et imperium 10 secundum Medorum etiam et reliquarum gentium deprecabor digno profecto tali favore caelestium, si in aliis quoque relevandis tuimet memineris ut mortalis.' Hisce litteris sumptis Alexander contionem protinus optimatium et praesentium cogit et ea, quae 15 scripta sunt, recitari non differt. Enimvero tunc unus adsistentium Parmenion in eam sententiam vadit, uti nec humanitatis officium Alexander supplici denegaret et ea, quae sibi promiserat, libentius amplexaretur, redditurus scilicet matrem pariter et coniugem 20 una cum filiabus mercede promissi. Sed enim ad haec Alexander, Atqui,' inquit, o Parmenion, mihi contra consilium est respondere Dario, frustra se illum hisce in nos liberalitatibus iactitare, quod thesauros suos suaque regna pollicetur. Non enim videt cuncta ista 25 haec, quae nobis litteris largietur, iure belli nostra esse perfecta, neque ille super hisce nobis aliquando bellum indixerat. Enim quod ipsi, quaecunque Darius possederat et obtinebat, nostra esse, id est virtutis praemia, arbitraremur, idcirco in haec ipsa me mili- 30 1 hosce T. hos P. 2 tibimet P. tibi T. 3 ego per T. expers P. adversitores T. 4 post verba 'uti mecum' desinit fragmentum Taurinense a Maio editum; incipit folium codicis Taurinensis 42, quod ipse legi. 6 aspernere T. aspernare P. 8 abditos T. 18 officium om. P. 21 mercedem T. 26 largietur T. largitur P. esse om. P. 27 his P. 28 indixerat T. induxerat P. 29 et om. T. virtutis T. virtuti P. 30 me corr. ex se T. se P. |