quo facilius scripturam inferiorem legere posset1)? Utinam antequam folia suco pernicioso pessum daret, Iulii Valerii librum diligenter transscribendum atque exemplar transscriptum in bibliotheca Taurinensi deponendum curasset! Sed quid eum, qui libris conservandis a rege praepositus esset, facere deceret, adeo non intellexit aut meminit, ut ipse codicem summi pretii maximam partem deleret ac satis haberet paucorum capitum exemplar transscriptum, pauciorum collationem Maio mittere. Qui quam neglegenter incurioseque eis, quae a Peyrone acceperat, usus sit, infra exponetur. Crimini igitur dandum est cum Peyroni, tum Angelo Maio, ei ipsi, qui primus Iulium Valerium edidit, quod longe optimus huius scriptoris codex graviter corruptus est. Nam quae etiamnunc in eo exstant, ea difficillima sunt lectu. Ipse ineunte hoc anno librum Taurinensem adii et, quoad quidem legi possit, excutere studui. Atque exstant adhuc folia integra 35, folia dimidiata 7, omnia sucis acidis tincta. Videtur autem Peyron ad scripturam inferiorem revocandam diversis medicamentis usus esse. Nam foliorum aliis color est viridis, aliis caeruleus; multa folia, cum nisi qua fragmentorum codicis Theodosiani scriptura exstaret, uncta non sint, in margine colorem flavum membranae retinuerunt, aliorum tota facies suco chemico superfusa est. Sunt quaedam folia, in quibus omnia scripturae posterioris verba legi possint, plura, quorum scriptura tantum in marginibus cognoscatur, nonnulla, in quibus verborum Iulii Valerii nec vola nec vestigium restitit. Folia nunc compagibus quaternionum solutis explicata atque in veterem formam eam 1) Prodiit Peyronis editio fragmentorum Codicis Theodosiani Augustae Taurin. anno 1823. Postea eadem fragmenta accuratius edita sunt a Kruegero in Actis Academiae Berolinensis anni 1879. redacta sunt, quam habebant, cum nihil nisi codicem Theodosianum continerent. Imaginem folii invenies in Wattenbachii et Zangemeisteri Exemplorum codd. latt. tabula 25. Folia numeris, quos Romanos dicimus, a bibliothecario quodam insignita sunt praeter ultimum, cui ipse hic in usum meum numerum XLII addo. Iam cum secundum ea, quae supra a nobis exposita sunt, singula folia quaternas Iulii Valerii paginas contineant, ego paginam dextram partis rectae uniuscuiusque folii nomino a, paginam sinistram partis versae b, paginam dextram partis eiusdem c, paginam sinistram partis rectae d: 69,4 viri VIII. b. 69,4 Athenienses 69,17 educationibus a. nihil cognovi; continebant finem capitis primi et initium capitis alterius libri I. c. p. 11,8 et vim 11,28 ventorumque 12,18 nigra quasi 77,6 qua diceret 82,13 frustrata 82,30 quidem 15, 29 Alexander 16,21 diximus 29,11 it eadem 30,2 sic eorum 43,21 super 44,12 subiugatorem 32,2 Aegypti 32, 19 urbis quam 20,16 laboris 21,12 fortuna 25,5 evenerat. 25,25 iam enim 18,27 censeant 19,21 inter haec 26,17 cum illo 27,7 quoque 53, 13 venias 54,5 proelium 49,26 verbis 50,14 spondeo 36,1 operum 36,20 diceretur 39, 18 tranquillissimo 40,10 obeliscos, quod 83,21 tibi 84,9 plus pru75,26 Xerxem 76,17 porro non 79,24 Euclidem 80,15 praecipue b. 75,27 maria 34,18 potuissent b. |