Die Deutschen und die Nachbarstämme, Volume 1

Couverture
Ignaz Joseph Lentner, 1837 - 778 pages
 

Pages sélectionnées

Autres éditions - Tout afficher

Expressions et termes fréquents

Fréquemment cités

Page 667 - Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes, indicamus succina, quce a vobis per harum portitores directa sunt, grato ammo fuisse suscepta, quae ad vos Oceani unda descendens, hanc levissimam substantiam, sicut et vestrorum relatio continebat, exportat ; sed unde veniat, incognitum vos habere dixerunt, quam ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis.
Page 569 - ... arbitrari ? Scotorum natio uxores proprias non habet et quasi Platonis politiam legerit et Catonis sectetur exemplum, nulla apud eas conjux propria est, sed ut cuique libitum fuerit, pecudum more lasciviunt.
Page 647 - Sclavos constituti erant, procurassent, ut inibi sicut in ceteris christianorum locis ecclesie construerentur, quatenus ille populus noviter ad christianitatem conversus habere potuisset, ubi et baptismum perciperet...
Page 94 - Sicambros pariter aggressus est, qui , xx centurionibus incrematis, hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in antecessum pactione diviserint. Cherusci equos , Suevi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant : sed omnia retrorsum.
Page 717 - Romualdus dux gratanter excipiens, eisdem spatiosa ad habitandum loca, quae usque ad illud tempus deserta erant, contribuit, scilicet Sepinum, Bovianum et Iserniam et alias cum suis tenitoriis civitates, ipsumque Alzeconem, mutato dignitatis nomine, de duce gastaldium vocitari praecepit.
Page 70 - Germaniam peteret informem terris asperam caelo tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit. celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra editum et filium Mannum originem gentis conditoremque.
Page 370 - Catalaunis, elegit viros sapientes, qui in regno suo legibus antiquis eruditi erant. Ipso autem dictante iussit conscribere...
Page 490 - ... sternit incautos; si sequatur, intercipit, si fugiat, evadit. ad hoc exercent illos naufragia, non terrent. est eis quaedam cum discriminibus pelagi non notitia solum, sed familiaritas. nam quoniam ipsa si qua tempestas est hue l secures efficit occupandos, hue l prospici vetat occupaturos, in medio fluctuum scopulorumque confragosorum spe superventus laeti periclitantur.
Page 406 - ... indicium victoriae contra Dacos Traianus condidit imperator. 17. Post clades acceptas, illatasque multas et saevas, excisa est Philippopolis, centum hominum milibus, nisi fingunt annales, intra moenia iugulatis. Vagati per Epirum Thessaliamque et omnem Graeciam licentius hostes externi, sed assumpto in imperium Claudio, glorioso ductore, et eodem honesta morte praerepto, per Aurelianum, acrem virum, et severissimum noxarum ultorem, pulsi per longa saecula siluerunt immobiles, nisi quod postea...
Page 451 - Debacchantibus per Hispanias barbaris et saeviente nihilominus pestilentiae malo opes et conditam in urbibus substantiam tyrannicus exactor diripit et miles exhaurit: fames dira grassatur, adeo ut humanae carnes ab humano genere vi famis fuerint devoratae: matres quoque necatis vel coctis per se natorum suorum sint pastae corporibus. Bestiae occisorum gladio fame pestilentia cadaveribus adsuetae...

Informations bibliographiques