Q. Horatii Flacci opera, ex recens. novissima J.C. Orellii, accurante G. Barrack

Couverture
 

Pages sélectionnées

Expressions et termes fréquents

Fréquemment cités

Page 234 - Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius, mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque 70 Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Page 186 - ... solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Page 104 - BEATUS ille, qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni fenore, Neque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium Potentiorum limina.
Page 235 - Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes.
Page 126 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Page 223 - Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet, Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Page 238 - Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, 220 Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper Incolumi gravitate jocum tentavit : eo quod Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator functusque sacris et potus et exlex.
Page 240 - Vos, O Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non Multa dies et multa litura coercuit, atque Praesectum decies non castigavit ad unguem...
Page 79 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Page 217 - Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.

Informations bibliographiques