The De senectute, De amicitia, Paradoxa, and Somnium Scipionis of Cicero, and the life of Atticus

Couverture
Harper & Bros., 1850 - 349 pages
 

Pages sélectionnées

Autres éditions - Tout afficher

Expressions et termes fréquents

Fréquemment cités

Page 101 - Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat.
Page 99 - Nam cum aetas tua septenos octies solis anfractus reditusque converterii,, duoque hi numeri, quorum uterque plenus, alter altera de causa, habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint; in te unum, atque in tuum nomen, se tota convertet civitas : te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur : tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus ; ac, ne multa, dictator rempublicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.
Page 102 - Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia 11 coluerunt.
Page 104 - Igitur alte spectare si voles, atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dederis, nee in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum ; suis te oportet illecebris ipsa virtus trahat ad verum decus. Quid de te alii loquantur, ipsi videant; sed loquentur tarnen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides; nee unquam de ullo perennis fuit; et obruitur hominum interitu; et oblivione posteritatis exstinguitur.
Page 88 - Potestas vivendi, ut velis. Quis igitur vivit, ut vult, nisi qui recta sequitur, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est 1 qui legibus quidem non propter metum paret, sed eas sequitur atque colit, quia id salutare maxime esse judicat : qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique, nisi libenter ac libere...
Page 47 - Quid dulcius, quam habere, quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum ? Quis esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque ac tu ipse gauderet ? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam, quam tu, ferret. Denique...
Page 36 - Quod si in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam, libenter erro; nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo : sin mortuus, ut quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor, ne hunc errorem meum mortui philosophi irrideant.
Page 105 - Sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit. Idque ocius faciet, si iam turn, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans quam maxime, se a corpore abstrahet.
Page 36 - O praeclarum diem, cum ad illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar, cumque ex hac turba et colluvione discedam ! proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi ; verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior...
Page 89 - Poscit; dandum est: vocat; veniendum: ejicit; abeundum: minatur; extimescendum. Ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto.

Informations bibliographiques