Images de page
PDF
ePub

rursus sacrificiis persolvendis deo Soli, quod nullum omnino ignem, ex quo luminis foret copia, inveniremus, abscedere indidem confirmavimus. Tum vero divinum quoddam auxilium demorantibus praevenientes nobis 5 quasdam effigies numinum cernere fuit cum luminibus lampadarum, quas a materia argenti eminus aestimabamus, atque ita victi ductique Tanaim usque fluvium supervenimus. Is Tanais e septemtrionis partibus in Caspium mare profluens Asiam fertur Europamque 10 discernere. Laeva igitur eius itinere permenso ad Xerxis regna pervenimus, quae post habita Cyri sunt ac nominata, ibique multa opum regiarum ac divitias offendimus. Nam et aedem quandam ad speciem 85. Graeci operis illic magnificentissimam viseres inque 15 ea aede etiam responsa dare memoratum regem sciscitantibus celebrant. Et situm ibidem in templo viseres varium opus, tropheum aureum dependens aedificii de culmine, adhaerebatque illi tropheo orbis quidam ad modum vertiginis caelitis, superque orbem 20 simulacrum columbae sessitabat, quod ubi responsa rex diceret, humanis vocibus sciscitanti loqui ferretur. Id tropheum cum auferre indidem mihi cupiditas foret, uti ad vos et ad nostram Graeciam mitteretur, idem qui aderant, contenderunt rem sacram esse neque 25 contemnendo periculo invadari a quopiam posse. Multa igitur alia quoque, quae miraremur, offendimus, inter quae cratera etiam argenteum capacitatis ad amphoras usque trecentas et sexaginta. Eius capacitatis est

52. 4 demorantibus A. desiderantibus ? 6 eminis corr. ex eminus A. 7 victi ductique A. iuti ductique ? Hinc egressi Tanaim usque post lacunam incipit P. 8 'Is Tanais 10 discernere' om. P. 12 agnominata P. 14 visere P. 17 varium opus om. P. stropeum A. dozvyoroopεiov Graec. 18 adhaerebatque' usque ad 21 ferretur' om. P. 22 stropeo A. Id stropeum A. in tropheum P. 25 invadari a quopiam A. in audatia quo piam P. involari Schlee. 27 argentea P.

mensuratio comperta nobis hoc modo: dies sacer cum... convivium etiam celebre exhibebat, ad quod convivium tot amphoris repletum esse vas constat. Enimvero vas istud inscalptum erat atque caelatum navalibus proeliis, quae Xerxes apud Peloponnesum militaverat.

5

53. Erat inter illa caelamina et sella regalis 86. scalpta insertaque operi ex auro, stellata lapidibus et ex pretio insignis. Impendebat autem etiam sellam istam vertigo quaedam ad modum mundi figurata, 10 quam ipsam quoque responsa sub praesentiam regii spiritus dare omnes pariter adserebant. Propter vero eam est sita lyrae facies ex arte eiusmodi, ut nihil demutet ab ea lyra, quae sit canora; sic ista etiam ad canendum uti solent; nam et sponte plerumque 15 spiritu tactam canere hanc lyram noverant. Et iuxtim viseres veluti thecam poculorum sedecim cubitis erectam, supraque eam thecam congestam effigiem altitudinis per cubita octoginta una cum gradibus octoginta. Ibi demum et fons fictus est, et aquila aurea 20 supersistebat adeo effigiata daedale, ut pansis alis omnem illius operis ambitum tegeret. Namque et arbores scalptae et myrti quaedam ramosae ibidem notabantur, omnes istae de auro. Multa praeterea illic fuere, quae quoniam neque abundantiae suae ne- 25 que magnitudinis pretiive facile offenderint fidem, censeo praetermittenda. Nunc vale.'

54. His scriptis cum a Babylonia iret Alexan- XXX. der, mirum portentum atque evidens ad exitum fuit. 87. Nuntiata quippe est mulier foetum eiusmodi peperisse, so

1 die sacri A. post 'cum' aliquid excidisse videtur: certaminibus? vel ageretur? 2 celebre corr. ex celebrare A. 5 peloponensum A.P.

53. 14 ut ab ea lyra A. quae si canora: sic istam etiam spiritu tactam canere P. 15 solent Mai. solet A. 16 spiritui actam A. 17 viseres A. vires P. 17 populorum P. 20 aquila A. aliqua P. 54. 28 a Babylonio iam ret P. Babyloniam iret Mr. 29 mirum et portentum A. exitium A. 30 fetum P. factum A.

IULIUS VALERIUS.

11

cuius prioris corporis pars pube tenus ad hominem congruebat, enimvero quae insecuta corporis, erant omnia beluina, prorsusque qualem Scyllam homines fabulantur, nisi hoc uno deverterat: non enim caninis 5 capitibus lupinisve, enim leoninis atque pardorum, suum etiam vel ursorum omnem inguinis ambitum texerat, spirantibus etiam bestiis, sed pars superna humanaque emortua iam et colore atro cum desitu spiritus visebatur. Id monstri ubi mulier, quae foeta 10 fuerat, enixa est, statim ipsa invectum ad regem detulit Alexandroque habere mirum, quod ostenderet, praeiudicavit. Igitur ingressus, qui regi miraculum nuntiaret, offendit eum in cubiculo meridiano somno tunc deditum. Sed ad strepitum inrumpentis cum ex15 pergitus foret audissetque causam, mulierem induci iubet. Ingressa igitur statim facessere universos e praesenti mulier edicit, ipsa vero revelat nudatque, quod vexerat, profiteturque se peperisse.

55. Ergo ad miraculum visionis eiusmodi iubet 88. 20 statim Alexander prodigiorum interpretes convenire ac profiteri, ecquid eiusmodi novitas minaretur, interminaturque quam sancte, nisi ex fide dixerint. Unus igitur e praesentibus magno cum gemitu regi separato, Eheu,' inquit, malorum omnium, eheu, mi rex! 25 non enim iam bonis neque inter vivos homines ultra nominabere.' Sed cur ista sentiret interpres, cum rex diligentius quaereret, haec addit: 'O quid enim,' in

3 omnia beluina etc. superscript. in P.: id est ursi. pardi. lupi. leones. canes. sues. 5 capitibus A. rictibus P. 6 omne inguinis A. 7 etiam om. A. sed P. etiamsi A. 8 iam P. etiam A. 9 foeta om. P. 10 ipsa P. his has A. 11 habere om. P. 12 praeiudiavit P. qui P. quae A. 13 cubiculum P. somno om. P. 14 irrumpentes A. 16 se praesenti P. 18 vexerat P. vixerat A.

23 e prae

55. 21 et quid A. quid P. miraretur P. sentibus A. praesentibus P. 25 iam bonis A. tam bonus P. neque fortasse delendum. 26 nominavere P. 27 quid om. P.

quidquid Schlee.

quit, o vir summe, quidquid ex homine foetus hic habet, ad te pertinet, quod vero est subter atque beluile, quicumque tibi subditi sunt et subiecti. Si igitur ea pars, quae superna est, viveret et motaretur, sicuti haec, quae infra sunt, faciunt, tu sane obtineres 5 ac dominarere cunctorum. Sed quoniam secus est, in contrarium intelligendum, nisi quod hi quoque ipsi dissidebunt neque congruent; vides enim dispares formas neque inter se amicas ac prorsus beluile saevientes. Atque hi quidem inter se omnes te oppetente 10 dissentient dimicabuntque.' His dictis interpres exierat aversurus scilicet, si qua posset, et exusturus religiosius portenti illius minas. Alexander vero animo. consternatus cum gemitu sic ait: Pro bone Iupiter, quam bona res est ignoratio metuendorum!' Sed 15 hactenus illa animi commotio fuit. Ceteroqui viriliter et decore omnem exspectatae mortis impetum opperiebatur, quippe qui praeter cetera eo quoque se solaretur, quod divinis honoribus haud procul foret. 19

56. Ergo occasio illi moriendi talis fuit. XXXI. Mater eius ad eum scripserat super Antipatri et Di- 89. vinopatris simultatibus petebatque, ut ob id ipsum ad Epirum ire contenderet. Sed enim Alexander cum id virorum iurgium in suum iudicium deduci vellet, statuit Antipatrum ad sese venire ex Macedonia alio 25 in locum eius substituto. Quod ubi factum est, venenum Antipater elaborat curiosum admodum efficaxque idque per ministrum regi dari in convivio exegit

2 subter Mai. super atque beluine P. super atque veluile A. 4 motaretur P. moveretur A. 5 tu om. P. 11 dissentirent P. exierat P. ierat A. 12 et om. P. 16 ceteroqui Mai. ceteraque A.P. 17 decorem omnem exspectante P. 18 Quippe quae praeter A. quippe qui per praeter P. 19 solaretur Mai. solatur A. P.

56. 20 illi om. A. 21 Pseudo-Callisth. p. 11 sq. suum iudicium addidi.

de nomine 'Divinopatris' cf. Zacheri 22 Petebat uti ob ipsum P. 24 in 25 alia A. 27 laborat A.

poto. Igitur rex mox lectulo datur ac diebus complusculis cum illa pernicie conluctatus tandem causam eiusdem periculi esse ab Antipatro cognovit. Id insecuta est quaedam veluti indignationis caelitis 90. 5 ostentatio. Nebula quippe admodum crassa foedaque interfusa omni aëri sudo die cuncta in tenebras verterat. Tum repente e nubibus draconis effigies ignitissima caelitus labitur mare usque unaque cum illo praestantis aquilae species volabat. Quod ubi factum 10 est, Iovis quoque Babylonii simulacrum motari coepit. Et hisce factis rursus draco una cum aquila sua ad caeli convexa remeavit, aquila sane vehens stellae cuiusdam fulgidum globum. Quod ubi homines visitavere, veluti praenuntiante divinitate, quod gerebatur, 15 Alexander quoque spiritu protinus vacuatur ac moritur. Persis tamen multa contentio erat cupientibus regem in regno Persico sepelire proque deo Mithra religionibus consecrare. Enimvero Macedones ad Macedoniam corpus indidem ferri et solo patrio sepul20 chrisque maiorum inferendum putant. Tum Ptolomaeus, quod enim sciret apud Babylona Iovis oraculum esse veridicum, in eius dei sententiam differt, perinde uti iusserit, consulturus. Deusque interrogatus sic ait: Accipe, quae regis sedes cultusque dicetur. Urbs colitur Nili propter umbrosa fluenta, Aequoris in gremio, cereali dives anona, Nomine Amazonidos quae dicitur inclyta Memphis. Hic sibi templa dari sacrata sede recepto

25

25

Iussit cornigero genitus sub honore Lyaei.

4 veluti om. A. 5 quippe A. quoque P. crassadoque interfua P. 6 omni aere P. omnia aeri A. 9 praestantis Mai. Mr. praestare A. P. praeclarae? 10 motari P. nutare

corr. ex natare A. 11 his P. 13 fulgi P. 17 proque deo Mithra relig. cons. om. P. 18 religionibus Mai. regionibus A. 21 babiloniam P. 22 in om. A. 23 iusserit P. ius erat A. Numenque interrogatum P. 24 Accipe qui A. 26 anona A. in nona P. 27 Amazonides P. Amazodinos A. Memphis Mr.

mensis A. P.

29 Lyei A. liaci P.

« PrécédentContinuer »