Images de page
PDF
ePub
[blocks in formation]

COLLATIO ALEXANDRI CUM DINDIMO,
REGE BRAGMANORUM, PER LITTERAS FACTA

ET

EPISTOLA ALEXANDRI AD ARISTOTELEM,
MAGISTRUM SUUM, DE ITINERE SUO
ET DE SITU INDIAE.

RECENSUIT

BERNARDUS KUEBLER.

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI

MDCCCLXXXVIII.

[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Quaerentibus nobis, quando Iulius Valerius Pseudo-Callisthenis seu potius Aesopi narrationem Graecam secutus Alexandri historiam sermone Latino narraverit, nullus antiquorum temporum testis est, qui respondeat. Neque enim ullius momenti est testimonium Pseudo-Sergii, a quo Iulii Valerii verba iubet omne facessere famulitium' (p. 3, 18) commemorantur (Serg. Explanat. in Donat. II; K. G. L. IV p. 577), quoniam qua aetate ille Pseudo - Sergius vixerit, nescimus. Videamus igitur, numquid ex ipsius Iulii Valerii libro de aetate eius expromere possimus. Ac primum quidem versionem Iulii Valerii ante Theodosii tempora factam esse iam Angelus Maius, primus editor, ostendit. Nam cum constet Serapeum Alexandriae anno 391 iussu Theodosii dirutum esse, apud Iulium Valerium legimus templum etiam nunc Sarapium Parmenionis appellatur' (I, 32) et obeliscos, qui adhuc Alexandriae perseverant in Sarapis templi circumsepto extrinsecus adsistentes, eius templi, quod aetas iunior laboravit' (I, 30). Deinde cum Iohannes Chrysostomus, Theodosii aequalis, quaerat: nov rào, εlné poi, τὸ σῆμα Αλεξάνδρου; δεϊξόν μοι καὶ εἰπὲ τὴν ἡμέραν, nad' yv ételeútηoe (Homil. in Corinth. II, 26), Iulius Valerius sua aetate etiamtunc Alexandri sepulchrum

« PrécédentContinuer »